mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die
hac venerunt in solitudinem Sinai
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum
Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit
tentoria e regione montis
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de
monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis
Israhel
vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim
vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi
si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum
eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis
terra
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec
sunt verba quae loqueris ad filios Israhel
venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit
omnes sermones quos mandaverat Dominus
responditque universus populus simul cuncta quae locutus
est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad
Dominum
ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut
audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum
nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum
qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et
cras laventque vestimenta sua
et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet
Dominus coram omni plebe super montem Sinai
constituesque terminos populo per circuitum et dices
cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis
qui tetigerit montem morte morietur
manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut
confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet
cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem
descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit
eum cumque lavissent vestimenta sua
ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis
uxoribus vestris
iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce
coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima
operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat
timuit populus qui erat in castris
cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco
castrorum steterunt ad radices montis
totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset
Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de
fornace eratque mons omnis terribilis
et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et
prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei
descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis
vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset
dixit ad eum descende et contestare populum ne forte
velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex
eis plurima multitudo
sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur
ne percutiat eos
dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in
montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone
terminos circa montem et sanctifica illum
cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron
tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec
ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos
descendit Moses ad populum et omnia narravit eis